Last Rites...Extreme Unction


Pax huic dómui Et ómnibus habitántibus in ea Asspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor; lavábis me, et super nivem dealbábor, Miserére mei, Deus: secúndum magnam misericordiamtuam. Glora Patri, et Filii, et Spiritui Sancti. Adjútorium nostrum in nómine Dómini Qui fecit caelum et terram Et clamor meus ad te véniat.Dóminus vobiscum.Et cum spiritu tuo.Orémus. Exáudi nos, Dómine sancte, Paer omnípotens, aeterne Deus: et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de caelis, qui custódiat, fóveat, prótegat, visitet atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dominum nostrum.
Amen.
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joanni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, Pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, Pater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.the Misereátur
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.Accipe, frater (soror), Viáticum Córporis Dómini nostri Jesu Christi, qui te custódiat ab hoste maligno, et perdúcat in vitam aetérnam. Amen.
Dómine sancte, Pater omnipotens, aetérne Deus, te fidéliter deprecámur, ut accipiénti fratri nostro (soróri nostrae) sacrosanctum Corpus Dómini nostri Jesu Christi Fillii tui, tam córpori quam animae prost ad remédium sempitérnum: Qui tecum vivit et regnat.
Amen.
Adjútorium nostrum in nómine Dómini Qui fecit caelum et terram Dómine, exáudi oratiónem meam. Et clamor meus ad te véniat. Dóminus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Orémus.Intróeat, Dómine Jesu Christe, donum hanc sub nostrae humilitátis ingréssu, aetérna felicitas, divina prospéritas, serena laetitia, cáritas fructuósa, sanitas sempiterna effúgiat ex hoc loco accessus daemonum: adsint Angeli pacis, domumque hanc déserat omnis maligna discórdia. Magnifica, Dómine, super nos nomen sanctum tuum; et bénedic + nostrae conversatióni sanctifica nostrae humilitátis ingréssum, qui sanctus et qui pius es, et pérmanes cum Patre et Spiritu Sancto in saécula saeculórum.
Amen.
Orémus et deprecémur Dóminum nostrum Jesum Christum, ut benedicéndo benedicat + hoc tabernáculum et omnes habitántes in eo, et det eis Angelum bonum custódem, et fáciat eos sibi servire ad considerándum mirabilia de lege sua : avértat ab eis omnes contrárias potestates: eripiat eos ab amni formidine et ab omni perturbatióne, ac sanos in hoc tabernáculo custodire dignétur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in saécula saeculórum.Orémus. Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnipotens, aetérne Deus: et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de caelis, qui custódiat, fóveat, prótegat, visitet atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
In nómine Patris +, et Fílii +, et Spíritus + Sancti, exstinguátur in te omnis virtus diáboli per impositiónem mánuum nostrárum, et per invocatiónem gloriósae et sanctae Dei Genitricis Virginis Mariea, ejusqye inclytu Sponsi Joseph, et ómnium sanctórum Angelelórum, Archangelórum, Patriarchárum, Prophetárum, Apostolorum, Mártyrum, Confessórum, Virginum, atque ómnium simul Sanctórum
Amen

Oleum Infirmorum :the Oil of the Sick: and annoints the sick person in 6 places:
eyelids
ears
nostrils
lips
hands
feet
As he annoints each place, he says the words below.After annointing each place, he wipes it with a piece of cotton

Per istam sanctam Unctiónem + et suam piisimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per (visum, audtiotum, odorátum, gustum et locutiónem, tactum, gressum deliquisti.)
Amen
Kyrie eléison.
Christe eléison.
Kyrie eléison.
[Pater noster (silently)]....Et ne nos indúcas in tentatiónem.
Sed libera nos a malo.
Salvum (salvam) fac servum tuum (ancillam tuam).
Deus meus, sperántem in te.Mitte ei, Dómine, auxilium de sancto. Et de Sion tuére eum (eam). Esto ei, Dómine, turris fortitudinis. A fácie inimíci. Nihil profíciat inimícus in eo (ea). Et filius iniquitátis non apponat nocére ei. Dómine, exáudi oratiónem meam. Et clamor meus ad te véniat.Dóminus vobiscum.Et cum spiritu tuo.
Orémus. Dómine Deus, qui per Apóstolum tuum Jacóbum locutus es: Infirmátur quis ín vobis? inducat presbyteros Ecclésiae, et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: et orátio fidei salvábit infÍrmum, et alleviábit eum Dóminus: et si peccátis sit, remittentur ei: cura, quaésumus, Redemptor noster, grátia Sacti Spíritus languóres istius infÍrme (infÍrmae), ejusque sana vulnera, et dimitte peccáta atque dolóres cunctos mentis et córporis ab eo (ea) expélle plenámque intérius et extérius sanitátem misericórditer redde, ut, ope misericórdiae tuae restitútus (restitúta), ad prístina reparétur offÍcia. Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas, Deus, in saécula saeculórum.
Amen
Orémus. Réspice, quaésumus, Dómine, fámulum tuum (fámulam tuam)in infirmitáte sui córporis fatiscentem, et ánimam réfove, quam creásti: ut castigatiónibus emendátus (emendáta), se tua séntiat medicina salvátum (salvátam). Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Dómine sancte Pater omnipotens, aetérne Deus, qui benedictiónis tuae grátiam agris infundéndo corpóribus factúram tuam multíplici pietáte custódis: ad invocationem tui Nóminis benignus assiste; ut fámulum (fámulam) tuum (tuam) ab aegritudine liberátum (liberátam) et sanitáte donátum (donátam), dextera tua erigas, virtúte confirmes, potestate tueáris, atque Ecclesiae tuae sanctae, cum omni desideráta prosperitáte, restituas. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen
Adjútorium nostrum in nómine DóminiQui fecit caelum et terram.Ne reminiscáris, Domine, delicta fámuli tui (ancillae tuae), neque vindictam sumas de peccátis ejus.
Kyrie, eleison.Christe, eleison.Kyrie, Eleison.Pater noster ...Et ne nos inducas in tentationem.R. Sed libera nos a malo. Salvum (salvam) fac servum tuum (ancillam tuam). Deus meus, sperántem in te. Dómine, exáudi oratiónem meam.Et clamor meus ad te véniat. Dóminus vobiscum.Et cum spiritu tuo.Orémus.
Orémus. Clementissime Deus, Pater misericordiárum et Deus totius consolatiónis, qui néminem vis perire in te credéntem atque sperántem: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice propitius fámulum (fámulam) tuum (tuam)quem (quam) tibi vera fides et spes christiána commendant. Visita eum (eam) in salutári tuo, et per Unigeniti tui passiónem et mortem ómnium ei delictórum suórum remissiónem et véniam clementer indulge; ut ejus ánima in hora exitus sui te judicem propitiátum inveniat et, in sánguine ejusdem Fílii tui ab omni mácula ablúta, transire ad vitam mereatur perpetuam. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
Amen
Dóminus noster Jesus Christus, Fílius Dei vivi, qui beáto Petro Apóstolo suo dedit potestátem ligándi atque solvéndi, per suam piissimam misericórdiam recipiat confessionem tuam et restituat tibi stolam primam, quam in Baptísmate recepísti: et ego facultáte mihi ab Apostólica Sede tribúta, indulgentiam plenáriam et remissionem omnium peccatorum tibi concédo. In nomine Patris +, et Fílii, et Spiritus Sancti.
Amen.
Per sacrosáncta humánae reparatiónis mystéria remittat tibi omnipotens Deus omnes praeséntis et futúrae vitae paenas, Paradísi portas apériat, et ad gáudia sempitérna perdúcat.
Amen.
Benedicat te omnipotens Deus, Pater +, et FÍlius, et SpÍritus Sancus.
Amen
Ego facultate mihi ab Apostolic Sede tributa, indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo et benedico te. In nomine Patris, et Filii, + et Spirtus Sancti.
Amen.